Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[161]
ita prorsus, inquit Brutus; sed
ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse
videor et eum conlegam Crassi credo fuisse. Omnibus
quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno
post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem
Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit: eum enim
magistratum nemo umquam Scaevolarum petivit. Sed haec
Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo
scio, quattuor et triginta tum1 habebat annos totidemque
annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam
legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione
[p. 1047]
consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam
Antonius. Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima
maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo
nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia,
a iure civili, ab historia fuisset instructior.
1 tum L: dum F, secl, Kayser
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.